29 Frasi facilitate e d autore Traduci le seguenti frasi. 1. Nemo potest duobus dominis servire. (Vang.) 2. Phocion Atheniensis exercitibus praefuit, multisque proeliis interfuit. 3. Stultum est timere, quod (ciò che) vitare non potes. 4. Athenienses Persarum impetum nullo modo sustinere poterant, sed potentem classem construxerunt et Graeciae libertatem defenderunt. 5. Libenter veniam ad te: si hodie non potuero, cras certe potero. 6. Laeti sumus, quia ludis partecipare potestis. 7. Vix dux noster copias e castris educere potuerat, cum proelium commiserunt hostes: illorum impetum facile sustinere potuit. 8. Quis (Chi) vestrum, pueri, haec (queste cose) facere potuit? 9. Parentum consiliis non obtemperavisti: quare hanc poenam vitare non poteris. 10. Felix qui (colui che) potuit rerum cognoscere causas. (Virg.) 11. Non omnia possumus omnes. (Virg.) 12. Inopiae desunt multa, avaritiae omnia. (Publio Siro) 13. Nemo esse iudex in sua causa potest. (Publio Siro) 14. Zama quinque dierum iter a Carthagine abest. (Liv.) 15. Alios effugere saepe, te numquam potes. (Publio Siro) Esercizi di riepilogo Composti di sum; proposizione concessiva 30 Traduci il brano. De Romanorum cladibus Sic Scipio militibus dixit: «Ea fato data nobis sors est; in magnis omnibus bellis, quibus (alle quali) optimi duces praefuerunt, quamvis victi, demum vicerimus. Vetera omitto, contra Pors nam, Gallos, Samnites; de punicis bellis tantum tracto. Quot (Quante) classes, quot (quanti) imperatores, quot (quanti) exercitus priore bello punico amissi sunt? Omnibus aut ipse adfui cladibus, aut, quibus (quelle a cui) afui, maxime eas sensi. Trebbia, Trasumenus, Cannae monumenta occisorum exercituum consulumque Romanorum sunt. Adde defectionem Italiae, Siciliae maioris partis, Sardiniae; adde quod (che) Romanus animus defuerat quando castra Punica inter Anienem ac moenia Romana posita sunt; visus est prope in portis victor Hannibal . (da Livio) Pronomi personali riflessivi; proposizione causale; proposizione temporale 31 Traduci il brano. De animi fortitudine Sine dubio neque laborum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa allicit; nec patientia nec assiduitas, nec vigiliae nec ipsa industria. Sed ista suscipimus et desideramus sine cur metuque vivere, animumque et corpus molesti liberare. Enim succumbere doloribus miserum est, ob eam debilitatem animi multi parentes, multi amicos, nonnulli patriam, nonnulli se ipsos perdiderunt. Robustus contra animus et excelsus omni est liber cur et angore, cum et mortem contemnit et ad dolores paratus est; ita eos aequo animo suscipit, quia mors maximos finit, parvi multa habent intervalla requietis. (da Cicerone) 180 Unità 9