Esercizi di riepilogo Pronomi relativi; proposizione relativa; proposizione temporale; supino di forma attiva e passiva 46 Traduci il brano. De primo Romae valetudinario Fabula singularis memoratu narrat originem primi valetudinarii Romae, in quo omnes, etiam pauperes, qui aegri erant, inveniebant curam et consolationem. Dum tertium bellum contra Samnites saeviebat, Romae terribilis pestilentia fuit; Pontifices, qui nullum remedium habebant, auxilium petiverunt a Sibyllinis libris in quibus legebatur: «Pestilentia desinet cum venerit deus Asclepius Epidauro . Tum senatus legationem Epidaurum misit petitum dei simulacrum. Legati Romani Epidaurum pervenerunt sed, dum aspiciebant templum, exivit (uscì) magnus anguis, mirabilis memoratu, qui confugit in triremem qu venerant. Cum ad Tiberim pervenerunt, anguis serpsit apud navem et in insula Tiberina evanuit. Omnes certi erant: anguis erat deus Asclepius. Sic ei dicaverunt templum in insula et pestilentia cessavit. Templum commutatum est in valetudinarium quod primum recepit solum pauperes et servos, deinde etiam divites. Pronomi relativi; pronomi e aggettivi determinativi e dimostrativi; supino di forma attiva 47 Traduci il brano. Primus Romanorum pontifex Numa rex pontificem Marcium, qui Marcii filius erat, ex patribus legit, eique sacra omnia attribuit. Is statuebat hostias, dies ad sacra, templa in quibus sacra celebraret (celebrasse). Numa cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit; ad eum consultum plebs veniebat, nam cupiebat colere patrios ritus et peregrinos timebat. Hic pontifex statim in Aventinum ascendit, celebratum sacra Iovi eumque consuluit auguriis. (da Livio) Pronomi relativi; pronomi e aggettivi dimostrativi; complemento di agente; indicativo di forma passiva; supino di forma passiva 48 Traduci il brano. De Archimedis sphaera Domi Africani de orbis terrarum caelorumque specie inter aliquot amicos disceptabatur. Haec Philo dixit: «Vobis quidem nota est illa Archimedis sphaera, quae a Marcello Syracusis inventa est atque posita in templo Virtutis. Sed, ut a clarissimis sapientibus Graecis accepimus, primum exemplum illius sphaerae iam tornatum erat a Thalete Milesio, deinde alia sphaera, cum astris caelo inhaerentibus, extructa est ab Eudoxo Cnidio. Hoc autem Archimedis sphaerae genus, in qua solis et lunae motus inscripti sunt et earum quinque stellarum quae errantes nominantur, admirabile est Archimedis inventum, incredibile dictu, nam in eius cavo solis lunaeque totidem conversiones discernuntur, quot in ipso caelo sunt . (da Cicerone) 8. I pronomi relativi 187