49 Versione facilitata Traduci il brano. De magistratus secessu operoso Magnam cepi voluptatem, cum ex communibus amicis cognovi te, ut sapientia tua dignum est, et disponere otium et ferre (da fero) habitare amoenissime et nunc terr nunc mari corpus agitare, multum disputare, multum audire, multum lectitare, cumque plurimum scias, cotidie tamen aliquid (qualcosa) addiscere. Ita senescere oportet virum qui magistratus amplissimos gesserit (traduci con l ind. pass. remoto), exercitus rexerit (traduci con l ind. pass. remoto). Nam et prima vitae tempora et media patriae, extrema nobis, impertire debemus ut ipsae leges monent quae maiorem annis LX otio reddunt. Quando mihi licebit, quando per aetatem honestum erit imitare istud pulcherrimum quietis exemplum? Quando secessus mei non desidiae nomen sed tranquillitatis accipient? Vale. (da Plinio il Giovane) Esercizi di riepilogo Cum e congiuntivo; proposizione finale; proposizione infinitiva; participio presente; perifrastica attiva 50 Traduci il brano. Alexander et nodum Gordianum Alexander, cum urbs redacta esset in suam dicionem, Iovis templum intravit. Vehiculum quo Gordium Midae patrem vectum esse constabat, adspexit. Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos implicatis et celantibus nexus. Incolis deinde adfirmantibus, editam esse oraculo sortem, Asiam occupaturum qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo temptare id solvere. Circa regem erat et Prhygum turba et Macedonum, illa exspectatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia: quippe series nodorum tam adstricta erat ut initium et finis nexuum, nec ratione nec sine perspici posset. Alexander soluturus nodos, cum temptavisset diu, «Nihil inquit «interest, quomodo solvantur (in che modo si sciolgano) et cum rupuisset omnia gladio, oraculi sortem elusit. (da C. Rufo) Cum e congiuntivo; proposizione finale; proposizione infinitiva; perifrastica attiva 51 Traduci il brano. Ascanius et Silviae cervus Casus quem vobis narraturus sum turbavit pacem et concordiam quas rex Latinus promiserat legatis Romanis. Cum Aeneas icturus erat foedus inter duos populos, Ascanius cum iuvenibus Troianis, pervenit in proximam silvam capturus animalia. In illa silva pulcherrimus domesticus cervus vivebat altus a puella, cui nomen erat Silvia. Ascanius adtractus cervi rara pulchritudine eum secutus est (raggiunse) et eum telo vulneravit. Cervus cum casurus esset ob vulneris dolorem, tamen potuit pervenire Silviae domum. Quae, cum eum vidisset vulneratum, omnes proximos vocavit ut iuvenes Troianos punirent. Narrant maximam rixam originem habuisse et Latium exsurrexisse contra Troianos qui sic perdiderunt illam pacem quam Aeneas tandem post tanta sacrificia obtenturus erat. 8. Le proposizioni infinitive 217