40 Versione facilitata Traduci. Primi consules Hinc consules coepere, pro uno rege duo, hac causa creati; ut, si unus malus esse voluisset (avesse voluto), alter eum habens potestatem similem coerceret. Et placuit, ne imperium longius quam annuum haberet, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles semper essent, cum se post annum scirent futuros esse privatos. Fuerunt igitur anno primo ab expulsis regibus L. Iunius Brutus, qui maxime egerat, ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucretiae. Sed Tarquinio Collatino statim sublata est dignitas. Placuerat enim, ne quisquam in urbe maneret, qui Tarquinius vocaretur. Ergo accepto omni patrimonio suo ex urbe migravit et loco ipsius factus est L. Valerius Publicola consul. Commovit tamen bellum urbi Romae rex Tarquinius, qui fuerat expulsus et collectis multis gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit. In prima pugna Brutus consul et Arruns, Tarquini filius, invicem se occiderunt; Romani tamen ex pugna victores recesserunt. (da Eutropio) Esercizi di riepilogo Proposizione infinitiva; proposizione completiva; fio; composti eo e di fero, ablativo assoluto 41 Traduci. Petreius, Pompei in Hispania legatus, milites hortatur Quibus rebus confectis flens Petreius manipulos circumit miltesque appellat, neu se neu Pompeium absentem imperatorem suum adversariis ad supplicium tradant, obsecrat. Fit celeriter concursus in praetorium. Postulat ut iurent omnes se exercitum ducesque non deserturos, neque prodituros, neque sibi separatim a reliquis consilium capturos. Princeps in haec verba iurat ipse; idem iurisiurandum adigit Afranium; subsequuntur tribuni militum centurionesque; centuriatim producti milites idem iurant. Edicunt, penes quem quisque sit Caesaris miles, ut producatur; productos palam in praetorio interficiunt. Sed plerosque ii qui receperant, celant, noctuque per vallum emittunt. Sic terror oblatus a ducibus, crudelitas in supplicio, nova religio iurisiurandi spem praesentis deditionis sustulit mentesque militum convertit et rem ad pristinam belli rationem redegit. (Cesare) Proposizione infinitiva; edo; fio; odi; perifrastica passiva; proposizione completiva; proposizione temporale, proposizione finale 42 Traduci. De poesi Multos, iuvenes, carmen decepit. Nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse. Ceterum neque generosior spiritus vanitatem amat; neque concipere aut edere partum mens potest nisi ingenti flumine litterarum inundata. Refungiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe remotae, ut fiat «odi profanum vulgus et arceo . Praeterea curandum est ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant. Homerus [est] testis et [testes sunt] lyrici, Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas. Ceteri enim aut non viderunt viam qua iretur (si andava) ad carmen aut visam timuerunt calcare. Ecce belli civilis ingens opus quisquis attigerit nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae versibus comprehendendae. (Petronio) 102 Unità 5