Scipione mittitur. Qua re audita omnis fere Italia Hannibalem deserit. Ipse a Carthaginiensibus redire in Africam iubetur, quam Scipio vastabat. Legati Carthaginiensium pacem a Scipione petiverunt: ab eo ad senatum Romam missi sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum Carthaginiensibus fieri. (Eutropio) 11 Versione facilitata Traduci. Antiqui Lacedaemonii senectutem colebant Lysandrum Lacedaemonium dicere aiunt solitum esse, Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis in ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, in magno consessu locum nusquam ei datum esse a suis civibus; cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum essent, certo in loco consederant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse. Quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, aiunt dixisse ex iis quendam Athenienses scire quae recta essent sed facere nolle. (da Cicerone) Esercizi di riepilogo Costruzione di videor; cum narrativo; proposizione finale; proposizioni infinitive; proposizione interrogativa indiretta; ablativo assoluto; costruzione personale dei verba dicendi; nesso relativo 12 Traduci. Sophocles et iudices Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit; et cum propter id studium rem neglegere familiarem videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut iudices eum removerent a re familiari quasi desipientem. Tum senex dicitur eam fabulam quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus quaesisseque, num illud carmen desipientis videretur. Quo recitato, sententiis iudicum est liberatus. (da Cicerone) Costruzione di videor; cum narrativo; proposizione temporale; proposizioni infinitive; proposizione consecutiva; costruzione personale dei verba dicendi e iubendi; perifrastica passiva 13 Traduci. Servius Tullius Post Tarquinium Priscum Servius Tullius, primus iniussu populi regnavisse traditur, quem ferunt matre nobili sed captiva natum. Cum domi Tarquinii educaretur atque epulas regis adsisteret, non latuit scintilla ingenii, quae iam elucebat in puero. Itaque Tarquinius, qui admodum parvos habebat liberos, sic Servium diligere visus est, ut is vulgo haberetur filius: eum enim omnibus iis artibus, quae ipse didicerat, erudiendum curavit. Cum non ita multo post Anci filii Tarquinium interemissent, Servius non iussu sed voluntate civium regnare coepit. Dum interim Tarquinius ex vulnere aeger fuisse et vivere falso creditur, ille regio ornatu ius dicere instituit multaque comitate ac benevolentia usus obaeratos pecunia sua liberavit. Cum vero duo Anci filii aegre ferrent se paterno regno fraudatos esse et petere a patribus coepissent ut Servius imperio privaretur, is populi voluntati se committere voluit, iussusque est regnare. (da Cicerone) 108 Unità 6