Esercizi di riepilogo Dativo retto da verbi; proposizioni infinitive; proposizione finale; ablativo assoluto; cum e congiuntivo; proposizione completiva; proposizione causale; finale con ad e accusativo del gerundio e del gerundivo 28 Traduci. Helvetiorum migratio Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala M. Pisone consulibus, regni cupiditate inductus, coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natur Helvetii continentur. His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti, constituerunt ea, quae ad profiscendum pertinerent comparare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt: in tertium annum profectionem lege confirmant. Orget rix sibi legationem ad civitates suscepit. In eo itinere persuadet Cast co Sequ no, cuius pater regnum Sequ norum multos annos obtinuerat, et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum occuparet, quod pater antea habuerat: itemque Dumnor gi Aeduo, fratri Diviti ci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet, eique filiam suam in matrimonium dat. (da Cesare) Doppio dativo; proposizioni infinitive; proposizione temporale; proposizione interrogativa indiretta; nesso relativo; ablativo assoluto 29 Traduci. De Alexandri humanitate In Alexandri castra Mac do gregarius miles pervenerat, aeger ob frigus se et arma sustenstans. Quo viso rex, qui acceso igne refovebat artus, ex sella sua exsiluit torpentemque militem et vix compotem mentis, demptis armis, in sua sede iussit considere. Ille diu nec ubi requiesceret nec a quo esset exceptus cognovit. Tandem, recepto calore vitali, ut regiam sedem regemque vidit, territus surgit. Quem intuens Alexander: «Ecquid intellegis, miles , inquit, «quanto meliore sorte quam Persae sub rege vivatis? Illis enim in sella regis consedisse capital esset, (sarebbe un buon motivo di condanna) tibi saluti fuit . (da Curzio Rufo) Dativo retto da verbi; dativo di interesse; proposizione completiva; proposizione interrogativa diretta; proposizione temporale; verbo fio; composti di fero e di eo 30 Traduci. Tantum tempus nostrum est Ita fac, mi Lucili, vindica te tibi, et tempus, quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat, collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse, ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura quae per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, maxima pars vitae elabitur male agentibus, magna nihil agentibus, tota vita aliud agentibus. Quem mihi dabis (= sapresti indicare) qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori? In hoc enim fallimur, quod (= cioè nel fatto che) mortem prospicimus: magna pars eius iam praeteriit. Quicquid aetatis retro est, mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes horas complectere. Sic fiet ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris. Dum differtur, vita transcurrit. Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est. (Seneca) 2. Il dativo 135