Socrate. (Cic.) 20. Caesar magnam partem eorum conc dit, reliqui se fugae mandaverunt atque in proximas silvas se abdiderunt. 21. De Africanis rebus longe alia nobis, ac tu scripseras, nuntiantur. (Cic.) 22. Hi postquam convenerunt in una moenia, genere dispari, lingua dissimili, alii viventes more alio, est incredibile memoratu quam facile coaluerint. (Sall.) Esercizi di riepilogo Pronomi indefiniti; proposizine temporale; proposizione finale 17 Traduci. De apibus Noctu in apiario est quies. In matutino una gemino aut triplici bombo, ut bucino aliquo, alias excitat. Tum universae provolant, si dies mitis est. Praedivinant enim ventos imbresque. Cum agmen ad opera processit, aliae flores spoliant pedibus, aliae aquam ore lanugineque totius corporis hauriunt. Seniores intus operant. Sunt enim intus quoque officia varia. Aliae struunt, aliae poliunt, aliae cibum comparant. Neque separatim se nutriunt, ne inaequalitas operis et cibi unicuique sit. Cum advesperascit, in alveo strepunt minus ac minus, donec una circumvolet eodemque bombo, quo excitavit, quietem imperat. Tum repente omnes conticescunt. (Plinio il Vecchio) Aggettivi indefiniti; proposizione infinitiva; proposizione finale; cum e congiuntivo; participio presente; nesso relativo 18 Traduci. Augustus et debitoris culcita Augustus, cum in villa esset atque iniqua febricula laboraret, aliquas noctes inquietas agebat. Etenim non amplius horas quinque quiescere poterat nec eas continuas, cum somnum rumperet creber tristisque noctuae cantus; unde fiebat ut (da ciò conseguiva che) nocte ter quaterve repente expergisceretur (si svegliava). Qua molestia cum liberari non posset, lectorem arcessere cogebatur, ut vox legentis submissa aliquando somnum sibi conciliaret. Olim, cum audivisset senatorem quendam, quamvis aere alieno oppressum, arte et graviter dormire solitum esse, misit confestim in urbem servum, qui vel magno (a caro prezzo) illius calcitam emeret. Amicis quaerentibus de hoc facto dixit: «Pro bono mei somni illa culcita mihi opus est (è necessario), in qua homo, qui tantum debebat, semper dormire potuit . (da Macrobio) Pronomi e aggettivi indefiniti; comparativo; proposizione temporale 19 Traduci. De quadam fabulosa regione In quadam Asiae regione est novum genus hominum et animalium. Mores incolarum sunt dissimiles: alii vestes ex lino aut ex lana induunt, alii ferarum pelles; aliqui humiles et parvi sunt, ceteri proceri et ingentes. Quidam parentes, priusquam annis et aegritudine in maciem perveniant, velut hostias caedunt. Alii, ubi senectus aut morbus incessit, mortem in solitudinem, procul propinquis expectant. Sapientiores non exspectant mortem, sed in ignem se iaciunt. Maxime mira sunt quaedam animalia: regio alit formicas non minores canibus et immanes serpentes qui elephantos morsu et ambitu (con le spire) corporum interficiunt. Pingue et ferax solum est, nam quaedam arbores floccos lanae similes gerunt, ex frondibus aliarum mella defluunt. (Pomponio Mela) 16 Unità 1