Versioni di riepilogo generale 1 Vittoria di Cesare a Farsalo e morte di Pompeo Caesar vacuam urbem ingressus, dictatorem se fecit. Inde Hispanias petiit. Ibi Pompeii exercitus validissimos et fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde regressus, in Graeciam transiit, adversum Pompeium dimicavit. Primo proelio victus et fugatus evasit tamen, quia, nocte interveniente, Pompeius sequi noluit; dixitque Caesar, nec Pompeium scire vincere, et illo tantum die se potuisse superari. Deinde in Thessalia apud Palaepharsalum productis utrimque ingentibus copiis dimicaverunt. Pugnatum est ingenti contentione, victusque ad postremum Pompeius et castra eius direpta sunt. Ipse fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatu datus fuerat propter iuvenilem eius aetatem, acciperet auxilia. Qui, fortunam magis quam amicitiam secutus, occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit. Quo conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur, tanti viri intuens caput et generi quondam sui. (Eutropio) 2 3 4 T. Pomponio Attico si reca ad Atene Pater mature decessit. Ipse adulescentulus propter adfinitatem P. Sulpicii, qui tribunus plebi interfectus est, non expers fuit illius periculi: namque Anicia, Pomponii consobrina, nupserat Servio, fratri Sulpici. Itaque, interfecto Sulpicio, posteaquam vidit Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate vivendi, quin (senza che) alterutram partem offenderet, dissociatis animis civium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis faverent partibus, idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis, Athenas se contulit. Neque eo setius adulescentem Marium hostem iudicatum iuvit opibus suis, cuius fugam pecunia sublevavit. Ac ne illa peregrinatio detrimentum aliquod afferret rei familiari, eodem magnam partem fortunarum traiecit suarum. Hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus. Nam sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus videretur. Quo factum est ut huic omnes honores, quos possent, publice haberent civemque facere studerent: quo beneficio ille uti noluit. (Nepote) Lo storico Svetonio Tranquillo vuole acquistare un campicello C. Plinius Baebio suo salutem. Tranquillus, contubernalis meus, vult emere agellum, quem venditare amicus tuus dicitur. Rogo cures, quanti aequum est, emat; ita enim delectabit emisse. Nam mala emptio semper ingrata est, eo maxime quod exprobrare stultitiam domino videtur. In hoc autem agello, si modo adriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat. Scholasticis porro dominis, ut hic est, sufficit abunde tantum soli, ut relevare caput, reficere oculos, reptare per limitem unamque semitam terere omnesque viticulas suas nosse et numerare arbusculas possint. Haec tibi exposui, quo magis scires quantum esset ille mihi, quantum ego tibi debiturus, si praediolum istud, quod commendatur his dotibus, tam salubriter emerit, ut paenitentiae locum non relinquat. Vale. (Plinio il Giovane) Cesare sbarca in Britannia His constitutis rebus nactus idoneam ad navigandum tempestatem tertia fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse hora diei circiter quarta cum primis navibus Britanniam Versioni di riepilogo generale 163