Esercizi di riepilogo Proposizione causale; cum e congiuntivo; participio presente; proposizione temporale; verbi deponenti e semideponenti 24 Traduci. Montis sermo Videns autem Iesus turbam, ascendit in montem; et, cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. Et sic locutus est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabantur. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos erunt et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis: sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos. (dal Vangelo) Pronomi indefiniti; proposizione temporale; proposizione finale; cum e congiuntivo; verbi deponenti e semideponenti; participio presente e passato 25 Traduci. Heroicum Pydnae pugnae episodium In ea pugna M. Cato, oratoris filius, dum inter confertissimos hostes insigniter dimicat, equo delapsus, pedestre proelium adgreditur. Nam manipulus hostium cum horrido clamore circumsteterat cedentem obtruncaturus veluti iacentem; at ille citus, cum corpus colligeret, magnas strages edidit et nemini pepercit. Cum ut unum opprimerent undique hostes convolarent, dum procerum quemdam petit, gladius ei e manu elapsus in mediam cohortem hostium decidit; ut quem recuperaret, umbone se protegens, inter hostium mucrones sese immersit ac cum recolligeret gladium et cum multa vulnera exciperet, ad suos cum clamore hostium reversus est. Huius audaciam ceteri imitati, gavisi sunt victoriam parere. (da Giustino) Pronomi indefiniti; proposizione temporale; proposizione finale; proposizioni infinitive; verbi deponenti; participio presente; proposizione concessiva 26 Traduci. Croesi infans filius Filius Croesi regis, cum iam fari per aetatem posset, infans erat et, cum iam multum adolevisset, item nihil fari poterat. Mutus id adeo et elinguis diu habitus est. Cum urbs, in qua erat caperetur, et cum hostis, gladio, regem eum esse ignorans, invaderet in patrem eius bello magno victum, diduxit os adulescens clamare nitens, eoque nisu atque impetu spiritus vitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est clamans 44 Unità 2