modulo 3 124 Mores Romani De ornamentis 1 La bellezza è importante, l onestà ancor di più Scribit po ta Ovidius: «Servate, matronae, vestram formam! Agricultura in pomis aspera emendat. Pulchra placent: viri alta tecta auro et nigram terram albo marmore (con marmo) tegunt, lanam tingunt in Tyri calidariis; viri ebur (l avorio, acc.) fingunt, quod (che) India producit. Solae Sabinae matronae non amabant ornamenta: agros curabant, non se (se stesse); rubicunda matrona lanam tractabat, agnos in stabula ducebat, in foculum ramos iactabat. At vos (voi, nom.) delicatae estis, desideratis vos (voi, acc.) auratis togis tegere, desideratis multa comae ornamenta, desideratis longos et ponderosos inaures (orecchini). Vobis (Per voi) pulchrum est solum vobis (a voi) placere: velut pavo (un pavone) plenae gloriae estis. Sed primum animum curate. Anni formam vastabunt, solum honestum resistet, solum in honesto debetis, puellae, ponere vestrum amorem (amore) . 2 Linea cosmetica per il viso Scribit po ta Ovidius: «Paucae matronae vero sunt pulchrae: formae curae vos (vi, acc.) reddent pulchras; femina non curata deflorescet etsi (anche se) est pulchra velut dea . Feminae adhibebant formae mixturas creatas plumbo: deinde lenticulae maculas delebant, lupini impura tollebant, narcissi bulbi reddebant pellem (la pelle, acc.) delicatam, butyrum et vaccae placenta erant remedium contra pustulas (le pustole). Formae signum erat candidus vultus (un volto, nom.); nam po ta Catullus ad prandium amicum invitat «non sine candida puella . Ancillae cerussam adhibebant et si matronae roseum vultum (un volto, acc.) desiderabant, Selinae terram adhibebant. Formae signum etiam naevus erat! Naevi locus diversa indicabat. Ex Graecia Romam proveniebant multa unguenta facta (fatti) odorosis florum (di fiori) foliis. Balineum in asinae lacte (con il latte) reddebat pellem (la pelle, acc.) delicatam, nam Poppea et Messalina semper multas asinas poscebant. Po ta Iuvenalis (Giovenale) formae curam vituperavit nam putabat unguenta odorosa solum apta adulteris. 3 Gioielli da sogno Romanae matronae gemmas amabant: armillas, longos inaures (orecchini, acc.), crotala, fibulas, diademas, induebant. Aurum, smaragdos, margaritas amabant; margaritae etiam in comis et in tunicis erant. Apuleius dicit: «Matronae hodie desiderant in margaritas ambulare . Fortunata in Satyricon eripit sibi (a sé) armillas, gemmas et eas (li) Scintillae ostendit. Scintilla suos inaures (orecchini) ostendit et dicit: «Sola habeo has gemmas! Matronae Romanae etiam ectypas sculpturas ex (di) conchylio et ex (di) corallio amabant. Narrabant hanc fabulam: Perseus Medusam necavit: ex Medusa guttae sanguineae fluxerunt: vitam habuit corallium. Putabant corallium amuletum contra pericula, morbos, animae morbos. Saepe gemmae viperae formam habebant: vipera initii et termini signum est: iam apud Aegyptios vipera cyclum anni temporis (stagionale) et novam vitam significabat.