modulo 9 314 20 Traduci il brano. La forza d animo Sine dubio neque laborum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa possunt allicere; nec patientia nec assiduitas, nec vigiliae nec ipsa industria. Sed ista suscipimus et desideramus sine cur metuque vivere, animumque et corpus molesti liberare. Enim succumbere doloribus miserum est: ob eam debilitatem animi multi parentes, multi amicos, nonnulli patriam, nonnulli se ipsos perdiderunt. Robustus contra animus et excelsus omni est liber cur et angore, cum et mortem contemnit et ad dolores paratus est; ita eos aequo animo suscipit, quia mors maximos finit, parvi multa habent intervalla requietis. (da Cicerone) 21 Traduci il brano. Trionfi e sventure Perseus, Macedoniae rex, iam in extrema pernicie propter suam imperitiam et suam avaritiam, incredibilem dictu, in manus hostium, cum liberis et publico thesauro venit. Paulus Aemilius autem, post claram victoriam apud Pidnam, celebratus est magno triumpho. Per tres dies civibus magnificam spectaculi speciem praebuerunt currus: hi spoliis pleni erant: maxim pecuni , vasis aureis et argenteis, marmoreis simulacris; hae divitiae, incredibiles dictu, Romam reddiderunt etiam opulentiorem. Postremo Paulus in curru processit, corporis dignitate et senectute ipsa insignis et ille plausus est a populo. Post currum imperatoris incedebant victoris exercitus milites. Ipse Perseus, ductus in catenis per Urbem ante victoris ducis currum, triste spectaculum praebuit; contra victor Paulus in aurea armatura spendidus erat. Sed Pauli Aemilii illud gaudium maximo dolore obscuratum est: nam, iisdem diebus triumphi, dux Romanus duorum filiorum ad funera adfuit. 22 Traduci il brano. La città di Siracusa Urbs Syracusae maxima Graecarum, pulcherrima omnium, est. Ea est magna urbs et ex quattuor urbibus maximis constat: quarum (di cui) una insula est. In ea aedes sacrae complures sunt, sed duae longe ceteras superant; Dianae una, et altera ornatissima, Minervae. In hac insula est fons aquae dulcis, nomen suum est Arethusa, magnitudine incredibili dictu, plenissimus piscium. Altera urbs Achradina est, in qua (in cui) forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytaneum et amplissima curia sunt. Tertia urbs est illa quae (che) nominatur Tycha, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit. Quarta autem est illa pars quae (che), quia postremam Syracusani aedificaverunt, Neapolis nominatur. (da Cicerone)