modulo 9 326 esercizi di riepilogo 15 Traduci il brano. Il primo ospedale di Roma Fabula singularis memoratu narrat originem primi valetudinarii Romae, in quo omnes, etiam pauperes, qui aegri erant, inveniebant curam et consolationem. Dum tertium bellum contra Samnites saevit, Romae terribilis pestilentia fuit; Pontifices, qui nullum remedium habebant, auxilium petiverunt a Sibyllinis libris in quibus legebatur: «Pestilentia desinet cum venerit deus Asclepius Epidauro . Tum senatus legationem Epidaurum misit petitum dei simulacrum. Legati Romani Epidaurum pervenerunt sed, dum aspiciunt templum, exivit (uscì) magnus anguis, qui confugit in triremem qu venerant. Cum ad Tiberim pervenerunt, anguis serpsit apud navem et in insula Tiberina evanuit. Omnes certi erant: anguis erat deus Asclepius. Sic ei dicaverunt templum in insula et pestilentia cessavit. Templum commutatum est in valetudinarium quod primum recepit solum pauperes et servos, deinde etiam divites. 16 Traduci il brano. Il primo pontefice dei Romani Numa rex pontificem Marcium, qui Marcii filius erat, ex patribus legit, eique sacra omnia attribuit. Is statuebat hostias, dies ad sacra, templa in quibus sacra celebraret (celebrasse). Numa cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit; ad eum consultum plebs veniebat, quae cupiebat colere patrios ritus et peregrinos timebat. Hic pontifex statim in Aventinum ascendit, celebratum sacra Iovi quem consuluit auguriis. (da Livio) 17 Traduci il brano. La sfera di Archimede Domi Africani de orbis terrarum caelorumque specie inter aliquot amicos disceptabatur. Haec Philo dixit: «Vobis quidem nota est illa Archimedis sphaera, quae a Marcello Syracusis inventa est atque posita in templo Virtutis. Sed, ut a clarissimis sapientibus Graecis accepimus, primum exemplum illius sphaerae iam tornatum erat a Thalete Milesio, deinde alia sphaera, cum astris caelo inhaerentibus, extructa est ab Eudoxo Cnidio. Quod autem Archimedis sphaerae genus, in qua solis et lunae motus inscripti sunt et earum quinque stellarum quae errantes nominantur, admirabile est inventum, quod Archimedes fecit, nam in eius cavo solis lunaeque totidem conversiones discernuntur, quot in ipso caelo sunt . (da Cicerone) RISORSE DIGITALI Esercizi di riepilogo interattivi